monumenta.ch > Augustinus > 47
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLVI. SERMO AD PLEBEM. <<<    

IN PSALMUM XLVII. SERMO AD PLEBEM. APPARAT EINBLENDEN

1 Titulus Psalmi est, Laus Cantici filiis Core, secunda sabbati. De hoc quod Dominus donare dignatur, excipite tanquam filii firmamenti. Secunda enim sabbati, id est, post diem primum, quem dominicum dicimus, quae etiam secunda feria dicitur, lactum est firmamentum coeli, imo firmamentum coelum. Coelum enim vocavit Deus firmamentum. Primo autem die lucem fecerat, et a tenebris diviserat; et vocaverat lucem, diem, et tenebras, noctem. Sicut autem indicat psalmi huius contextio, aliquid etiam praelocutus est Deus in illo opere suo, quod compleretur in nobis : et secundum huius creaturae conditionem saecula cucurrerunt. Non frustra enim Dominus ait de Moyse, De me enim ille scripsit : nisi quia omnia quae scripta sunt, etiam cum Deus conderet creaturam, possunt interpretari ad significationem futurorum; ut intelligas Deum fecisse lucem, cum Christus a mortuis resurrexit. Tunc enim revera illa lux divisa est a tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. Quid ergo sequitur, nisi ut capiti etiam corpus fieret, quod est Ecclesia? Denique est etiam psalmus de prima sabbati, in quo apertissime resurrectio Domini declaratur: ibi enim dicitur, Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quid evidentius quam Christum esse Regem gloriae? de quo dictum est: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Secundam ergo sabbati non debemus intelligere nisi Ecclesiam Christi: sed Ecclesiam Christi in sanctis, Ecclesiam Christi in his qui scripti sunt in coelo, Ecclesiam Christi in his qui mundi huius tentationibus non cedunt. Ipsi enim digni sunt nomine firmamenti. Ergo Ecclesia Christi in his qui firmi sunt, de quibus dicit Apostolus, Debemus autem nos firmi infirmitates infirmorum sustinere, appellata est firmamentum. De hoc cantatur in Psalmo: audiamus, agnoscamus, sociemur, gloriemur, regnemus. Namque eam etiam firmamentum apostolicis Litteris appellatam audi, et agnosce: Quae est, inquit, Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. De hoc firmamento cantatur filiis Core, quos nostis esse filios sponsi crucifixi in Calvariae loco. Core namque Calvitium interpretatur. Sequitur in hoc psalmo, qui inscribitur, secunda sabbati.
2 Magnus, Dominus, et laudabilis valde. Ecce magnus Dominus, et laudabilis valde: sed numquid infideles laudant Dominum? Numquid etiam qui credunt et male vivunt laudant Dominum, per quos fit ut nomen Dei blasphemetur in Gentibus? numquid laudant Dominum? An vero si etiam laudent, acceptatur laus eorum, eum scriptum sit: Non est speciosa laus in ore peccatoris? Dixisti ergo, Magnus Dominus, et laudabilis valde: sed hic ubi. In civitate Dei nostri, in monte sancto eius. De hoc alibi dicitur: Quis ascendet in montem Domini? Innocens manibus et mundo corde. In his magnus Dominus, et laudabilis valde: hoc est, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. Haec est civitas in monte posita, quae abscondi non potest: haec est lucerna quae sub modio non occultatur, omnibus nota, omnibus diffamata. Non autem universi cives eius sunt, sed illi in quibus magnus Dominus, et laudabilis valde. Quae est ergo ista civitas, videamus, ne forte quia dictum est, In civitate Dei nostri, in monte sancto eius, debeamus quaerere istum montem, ubi etiam exaudiri possimus. Non enim frustra dicitur in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Adiuvit ergo te mons iste ut exaudireris. Nam si in eum non ascenderes, infra iacens clamare posses, sed exaudiri non posses. Quis est ergo iste mons, fratres? Magna cura inquirendus, magna sollicitudine investigandus; labore etiam occupandus et ascendendus. Sed si in aliqua parte terrarum est, quid faciemus? Peregrinabimur de terra nostra, ut ad illum montem pervenire possimus? Imo tunc peregrinamur, si in illo non sumus. Ipsa est enim civitas nostra, si membra regis sumus, qui caput est civitatis ipsius. Ubi est ergo iste mons? Si regionem aliquam tenuit, laborandum est, ut dixi, ut ad eum perveniatur. Sed quid satagis? Utinam non sis piger ascendere in montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem. Fuit enim quidam lapis angularis contemptibilis, in quem Iudaei offenderunt, praecisus de quodam monte sine manibus, hoc est de regno Iudaeorum veniens sine manibus, quia humanum opus non accessit ad Mariam, de qua natus Christus. Sed si lapis iste ubi in eum offenderunt Iudaei, ibi remaneret, tu quo ascenderes non haberes. Quid autem factum est? Quid dicit prophetia Danielis? Quid, nisi quia crevit lapis iste, et factus est mons magnus? Quam magnus? Ita ut impleret universam faciem terrae. Ergo crescendo mons iste et implendo universam faciem terrae, venit ad nos. Quid ergo montem quasi absentem quaerimus, et non in praesentem iam ascendimus, ut sit in nobis magnus Dominus, et laudabilis valde?
3 Denique ne istum montem non agnosceres et in hoc psalmo, et in aliqua parte terrarum quaerendum existimares, vide quid sequitur: cum dixisset, In civitate Dei nostri, in monte sancto eius, quid addidit? Dilatans exsultationes universae terrae, montes Sion. Sion unus mons est: quid ergo montes? An quia ad Sion pertinuerunt etiam qui de diverso venerunt, ut sibi occurrerent in lapidem angularem, et fierent illi duo parietes tanquam duo montes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio; unus ex Iudaeis, alter ex Gentibus: non iam adversi; etsi diversi, quia ex diverso, iam in angulo nec diversi? Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse ille angularis lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli. Duos iunxit in se mons montes. Una domus, et duae domus: duae propter ex diverso venientes, una propter lapidem angularem, in quo sibi ambae copulantur. Audi et hoc, Montes Sion; latera aquilonis civitas regis magni. Intenderas enim tu Sion tanquam unum locum, ubi condita est Ierusalem, et in ea tibi non occurrebat, nisi populus ex circumcisione; qui quidem ex reliquiis a Christo collectus est, ex magna autem parte tanquam palea ventilatus. Etenim scriptum est, Reliquiae salvae fient. Sed attende et Gentes, vide et oleastrum inseri in pinguedinem olivae. Ecce Gentes, Latera aquilonis: adiuncta sunt latera aquilonis civitati regis magni. Contrarius solet esse aquilo Sion: Sion quippe in meridie, aquilo contra meridiem. Quis est iste aquilo, nisi qui dixit, Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo? Tenuerat regnum diabolus impiorum, et possederat Gentes servientes simulacris, adorantes daemonia: et totum quidquid generis humani erat ubique per mundum, inhaerendo illi aquilo factum erat. Sed quoniam ille qui alligat fortem, aufert eius vasa, et facit vasa sua, liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum, credentes in Christum colliniati sunt illi civitati, occurrerunt in angulo illi parieti de circumcisione venienti, et facta est civitas regis magni quae fuerant latera aquilonis. Ideo et in alia Scriptura dicitur: Ab aquilone nubes coloris aurei; in his est magna gloria et honor Omnipotentis. Magna enim gloria medici est, quando ex desperatione convalescit aegrotus. Ab aquilone nubes, et non nigrae nubes, non caliginosae, non tetrae, sed coloris aurei. Unde nisi gratia illuminante per Christum? Ecce, Latera aquilonis, civitas regis magni. Latera utique, quia inhaeserant diabolo. Quicumque enim alicui cohaerent, latera ipsius dicuntur. Nam et de aliquibus hominibus solemus ita loqui, Bonus homo est, sed mala latera habet: id est, ipse quidem probitate praestat, sed maligni sunt qui ei coniuncti sunt. Latera ergo aquilonis qui diabolo cohaerebant: unde venit et iste filius, de quo modo audiebamus, quia mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Proficiscendo enim in regionem longinquam, etiam ad aquilonem pervenerat, et ibi, sicut audistis, uni ex principibus regionis illius adhaeserat. Factus est ergo latus aquilonis, adhaerendo principi illius regionis: sed quia civitas regis magni et ex latere aquilonis colligitur, reversus ad se, dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum. Et occurrit ei pater, qui dicit de illo, Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Vitulus ille saginatus, lapis angularis fuit. Denique et maior filius qui epulari nolebat, exhortatus a patre ingressus est: et duo iam parietes, tanquam illi duo filii ad vitulum pervenientes, civitatem regis magni fecerunt.
4 Sequatur ergo iste psalmus, et dicat: Deus in domibus eius cognoscetur. Iam in domibus propter montes, propter duos parietes, propter duos filios. Deus in domibus eius cognoscetur. Sed gratiam commendat, ideo addidit, Cum suscipiet eam. Nam quid esset ipsa civitas, nisi ille suscepisset eam? Nonne statim caderet, nisi tale fundamentum haberet? Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Nemo ergo de suis meritis glorietur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Quia tunc est illa magna civitas, tunc in ea cognoscitur Dominus, cum suscipiet eam: quomodo suscipit medicus aegrotum curandum, non sicut est amandum. Etenim febrem odit medicus. Non amat medicus aegrotum, et amat medicus aegrotum: si aegrotum amaret, semper aegrotum optaret; rursus si aegrotum non amaret, ad aegrotum non veniret: sed amat aegrotum, ut faciat sanum. Suscepit ergo hanc civitatem Dominus, et agnitus est in ea, id est, gratia ipsius cognita est in illa civitate; quia quidquid habet illa civitas quae gloriatur in Domino, non habet de se. Propter hoc enim dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam.
5 Quoniam ecce reges terrae collecti sunt. Iam ecce illa latera aquilonis videte quomodo veniant, videte quomodo dicant, Venite, ascendamus in montem Domini: annuntiavit enim nobis viam suam, ut ingrediamur in eam. Ecce reges terrae collecti sunt, et convenerunt in unum. In quem unum, nisi in lapidem illum angularem? Ipsi videntes ita admirati sunt. Post admirationem miraculorum et gloriae Christi, quid secutum est? Conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Unde tremor apprehendit eos, nisi de conscientia delictorum? Currant ergo reges post regem, agnoscant reges regem. Inde alibi, Ego autem, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos. Auditus est ergo rex constitutus in Sion, tradita est illi possessio usque ad terminos orbis terrae. Metuere debent reges, ne regnum perdant, ne illis auferatur regnum, sicut miser timuit Herodes, et pro parvulo occidit parvulos? Timens autem regnum amittere, non meruit regem agnoscere. Utinam et ipse regem cum Magis adoraret! non male regnum quaerendo, innocentes perderet, et nocens periret. Nam quod ad illum attinebat, perdidit innocentes: quantum autem ad Christum, etiam parvus pro se morientes parvulos coronavit. Ergo debuerunt timere reges quando dictum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, et haereditatem usque ad fines terrae dabit mihi qui me constituit regem. Sed quid invidetis, reges? Videte, non invidete. Longe enim iste aliter rex qui dixit: Regnum meum non est de hoc mundo. Nolite ergo timere ne vobis auferatur regnum mundi huius: dabitur vobis regnum, sed coelorum, ubi ille rex est. Ideo quid ibi sequitur? Et nunc reges intelligite. Iam invidere vos parabatis: intelligite; de alio rege dicitur, cuius regnum non est de hoc mundo. Merito ergo collecti sunt reges in unum, conturbati sunt, tremor apprehendit eos. Inde et illis hoc dicitur: Et nunc reges intelligite, erudimini omnes qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Et quid fecerunt? Ibi dolores ut parturientis. Quid sunt dolores ut parturientis, nisi dolores poenitentis? Vide ipsam conceptionem doloris et parturitionis: A timore tuo, inquit Isaias, concepimus, et parturivimus Spiritum salutis. Sic ergo conceperunt reges a timore Christi, ut parturiendo salutem parerent credendo in eum quem timuerunt. Ibi dolores sicut parturientis. Ubi parturientem audis, fetum exspecta. Parturit vetus homo, sed nascitur novus homo. Ibi dolores ut parturientis.
6 In spiritu violento conteres naves Tharsis. Breviter intelligitur, evertes superbiam gentium. Sed unde ex hac historia dicitur eversio superbiae gentium? Propter naves Tharsis. Tharsis civitatem quaesierunt docti, hoc est, quaenam civitas hoc nomine significaretur: et aliquibus visum est Ciliciam dictam esse Tharsis, ex eo quod metropolis eius Tharsus dicitur. De qua civitate erat etiam Paulus apostolus, natus in Tharso Ciliciae. Aliqui autem eam Carthaginem intellexerunt: fortassis aliquando ita nominatam, aut aliqua locutione ita significatam. Namque apud prophetam Isaiam sic invenitur: Ululate naves Carthaginis. Apud Ezechielem autem a diversis interpretibus, ab aliis Carthago, ab aliis Tharsis interpretata est; et hac diversitate interpretum potest intelligi hanc appellari Tharsum, quae Carthago dicebatur. Manifestum est autem, quod primordia regni Carthaginis navibus floruerunt, et ita floruerunt, ut inter caeteras gentes excellerent negotiationibus et navigationibus. Nam quando Dido fugiens fratrem delapsa est ad terras Africae, ubi Carthaginem condidit, naves quae paratae erant ad mercationem in eius regione assumpserat ad fugam, consentientibus sibi regionis eius principibus: et ipsae naves etiam condita Carthagine ad negotiandum non defecerunt. Atque hinc nimium superba facta est civitas illa, ut digne per eius naves intelligatur superbia gentium, praesumens in incertis tanquam in flatibus ventorum. Iam non praesumatur de velificatione, et quasi prosperitate saeculi huius, tanquam maris: fundamentum nostrum in Sion sit; ibi stabiliri debemus, non perflari omni vento doctrinae. Quicumque ergo ex incertis huius vitae tumuerant, evertantur; et subiiciatur Christo omnis superbia gentium, conterenti in spiritu violento naves Tharsis: non cuiuscumque civitatis, sed Tharsis. Quomodo in spiritu violento? Timore fortissimo. Sic enim eum tremuit omnis superbia iudicaturum, ut in humilem crederet, ne excelsum expavesceret.
7 Sicut audivimus, ita et vidimus. O beata Ecclesia! quodam tempore audisti, quodam tempore vidisti. Audivit in promissionibus, videt in exhibitionibus: audivit in prophetia, videt in Evangelio. Omnia enim quae modo complentur, antea propheta sunt. Erige oculos ergo, et diffunde per mundum; vide iam haereditatem usque ad terminos orbis terrae: vide iam impleri quod dictum est, Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi. Vide impletum esse quod dictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Vide illum cuius pedes et manus fixi sunt clavis, cuius ossa in ligno pendentia numerata sunt, super cuius vestimentum sors missa est : vide regnantem, quem illi viderunt pendentem: vide in coelo sedentem, quem contempserunt in terra ambulantem. Vide inde impleri, Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Haec videns exclama cum gaudio, Sicut audivimus, ita et vidimus. Merito sic vocatur ipsa Ecclesia de gentibus: Audi filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Pater tuus Aquilo fuit, veni ad montem Sion. Audi, et vide: non vide, et audi; sed audi, et vide: prius audi, postea vide. Audis primo quod non vides, videbis postea quod audisti. Populus, inquit, quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi. Si in obaubitu auris obaudivit, ergo non vidit. Et ubi est, Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent? Ad quos non missi sunt Prophetae, ipsi primo audierunt et intellexerunt Prophetas: illi qui primo non audierunt, postea audientes admirati sunt. Remanserunt illi ad quos missi sunt, codices ferentes, veritatem non intelligentes; Testamenti tabulas habentes, et haereditatem non tenentes. Sed nos sicut audivimus, ita et vidimus. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Ib audivimus, ibi et vidimus. Extra illam qui est, nec audit, nec videt; in illa qui est, nec surdus nec caecus est. Sicut audivimus, ita et vidimus. Et ubi audis? ubi vides? In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Deus fundavit eam in aeternum. Non insultent haeretici per partes conscissi: non se extollant qui dicunt, Ecce hic est Christus, ecce illic. Qui dicit, Ecce hic est, ecce illic, ad partes inducit. Unitatem promisit Deus: reges in unum collecti sunt, non per schismata dissipati sunt. Sed forte ista civitas quae mundum tenuit, aliquando evertetur. Absit: Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo eam Deus fundavit in aeternum, quid times ne cadat firmamentum?
8 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. Qui susceperunt, et ubi susceperunt? Nonne ipse populus tuus suscepit misericordiam tuam? Si populus tuus suscepit misericordiam tuam, quomodo suscepimus misericordiam tuam, et in medio populi tui? quasi alii sint qui susceperunt, alii in quorum medio susceperunt. Magnum sacramentum, sed tamen notum: cum et hinc, hoc est, ex his versibus exsculptum fuerit et erutum quod nostis, non erit rudius, sed dulcius. Nunc quippe populus Dei censentur omnes qui portant sacramenta eius, sed non omnes pertinent ad misericordiam eius. Omnes quippe sacramentum Baptismi Christi accipientes, Christiani vocantur; sed non omnes digne illo sacramento vivunt. Sunt enim quidam de quibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Tamen propter ipsam speciem pietatis in populo Dei nominantur: quomodo ad aream, quamdiu trituratur, non solum grana, sed etiam palea pertinet. Numquid et ad horreum pertinebit? In hoc medio autem populi mali est populus bonus, qui suscepit misericordiam Dei. Vivit digne misericordia Dei, qui audit et tenet et facit quod ait Apostolus: Praecipientes ergo rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis. Qui ergo non in vacuum gratiam Dei suscipit, ipse tam sacramentum quam etiam misericordiam Dei suscipit. Et quid illi obest, quia in medio populi inobedientis est, donec area ista ventiletur, donec boni a malis separentur? quid ei obest in medio populi habitare? Sit de illis qui appellantur firmamentum, suscipiens misericordiam Dei; sit lilium in medio spinarum. Nam et ipsae spinae quoniam ad populum Dei pertinent, vis audire? Ita posita est ipsa similitudo: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. Numquid dixit, in medio alienarum? Non; sed, in medio filiarum. Sunt ergo filiae malae, et inter illas est lilium in medio spinarum. Itaque illi qui sacramenta habent, et mores bonos non habent, et Dei dicuntur et non Dei; et eius dicuntur et alieni: eius, propter ipsius sacramentum; alieni, propter proprium vitium. Ita et filiae alienae: filiae, propter formam pietatis; alienae, propter amissionem virtutis. Sit ibi lilium, suscipiat misericordiam Dei, teneat radicem boni floris, non sit ingratum pluviae dulci de coelo venienti. Ingratae sint spinae, crescant de imbribus; ad ignem crescunt, non ad horreum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. In medio populi tui non suscipientis misericordiam tuam nos suscepimus misericordiam tuam. In sua enim propria venit, et sui eum non receperunt. In medio tamen eorum quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
9 Iam hic occurrit unicuique cogitanti, Et quid? Iste populus qui in medio populi Dei suscipit misericordiam Dei, quantum numerum habet? Quam pauci sunt! vix invenitur aliquis: illisne contentus Deus erit, et perdet tantam multitudinem? Dicunt hoc qui sibi promittunt quod a Deo promittente non audierunt. Et vere si male vivamus, si mundi huius deliciis perfruamur, si nostris libidinibus serviamus, perditurus est nos Deus? Quot enim sunt illi qui videntur servare praecepta Dei? Vix invenitur unus vel duo vel paucissimi: ipsos solos Deus liberaturus est, et caeteros damnaturus? Absit, inquiunt: cum venerit et videbit tantam multitudinem ad sinistram, miserebitur, et dabit indulgentiam. Hoc plane etiam serpens ille promisit primo homini: nam minatus erat Deus mortem, si gustaret. ille autem, Absit, inquit, non morte moriemini. Crediderunt serpenti, invenerunt verum esse quod minatus est Deus, falsum quod promiserat diabolus. Ita et nunc, fratres, ponite vobis Ecclesiam ante oculos ad instar similitudinemque paradisi: non cessat serpens suggerere quod tunc suggessit. Sed casus primi hominis ad experimentum cavendi debet nobis valere, non ad imitationem peccandi. Ideo ille cecidit, ut nos surgamus. Respondeamus talibus suggestionibus quod respondit Iob. Nam et ipsum per feminam tamquam per Evam tentavit, et vicit in stercore, victus in paradiso. Ergo non audiamus tales voces, nec putemus paucos esse istos: multi sunt, sed inter plures latent. Non possumus enim negare plures esse malos, et tam plures, ut inter eos prorsus boni non appareant, quomodo non apparent grana in area. Nam quisquis aream videt, potest putare quod palea sola sit. Da hominem inexpertum, et putat inaniter fieri quod boves mittuntur, quod ibi homines sub aestu desudant ut conterant paleam; sed ibi est et massa ventilatione purganda. Tunc procedet copia frumenti, quae latebat in copia palearum. Et modo vis invenire bonos? Esto, et invenies.
10 Contra istam ergo desperationem vide quid sequatur in psalmo isto. Quoniam cum dixisset, Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui, significavit esse populum non suscipientem misericordiam Dei, in cuius medio quidam suscipiant misericordiam Dei: et ne occurreret hominibus, tam paucos esse, ut prope nulli sint; quomodo consolatus est consequentibus verbis? Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Quid est hoc? Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius; nec potest esse laus eius, nisi in sanctis eius. Nam qui male vivunt, non eum laudant; sed etsi praedicant lingua, blasphemant vita. Quia ergo laus eius non est nisi in sanctis eius, non sibi dicant haeretici: In nobis remansit laus eius, quia pauci sumus, et a turba separati; nos iuste vivimus, nos laudamus Deum, non solum loquendo, verum etiam conversando. Respondetur eis ex hoc psalmo: Quid vos dicitis in parte laudare Deum, cui dictum est, Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae? Id est, quomodo notus es per omnes terras, sic et laudaris per omnes terras; nec desunt qui te nunc laudant per omnes terras. Illi autem laudant, qui bene vivunt. Secundum enim nomen tuum, Deus, ita et laus tua, non in parte, sed in fines terrae. Iustitia plena est dextera tua: id est, multi sunt et illi qui stabunt ad dexteram. Non solum illi multi erunt qui stabunt ad sinistram, sed et ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae: Iustitia plena est dextera tua.
11 Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. O mons Sion, o filiae Iudaeae, laboratis modo inter zizania, inter paleas, inter spinas laboratis; sed exsultate propter iudicia Dei. Non errat Deus in iudicando. Discretae vivite, etsi concretae natae estis, non frustra vox exiit de ore et de corde vestro: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Ille ventilabit tantus artifex, in manu ventilabrum portabit, ut unum granum tritici non cadat in acervum paleae comburendum, nec una arista paleae transeat ad massam in horreo recondendam. Exsultate, filiae Iudaeae, propter iudicia Dei non errantis; et nolite modo temere iudicare. Ad vos pertineat colligere, ad illum pertineat separare. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Ne autem putetis filias Iudaeae Iudaeos esse. Iuda Confessio est. Omnes filii confessionis, filii Iudaeae sunt: quia, Salus ex Iudaeis, nihil est aliud quam Christus ex Iudaeis. Hoc ait et Apostolus: Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis, in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo. Talis Iudaeus esto: gloriare de circumcisione cordis, etsi non habes circumcisionem carnis. Exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine.
12 Circumdate Sion, et complectimini eam. Dicatur eis qui male vivunt, in quorum medio est populus ille qui suscepit misericordiam Dei: In medio vestrum est populus bene vivens, Circumdate Sion. Sed quomodo? Complectimini eam. Nolite scandalis circumdare, sed charitate circumdate; ut qui bene vivunt in medio vestrum, eos imitemini, et eorum imitatione Christo, cuius membra sunt, incorporemini. Circumdate Sion, et complectimini eam. Narrate in turribus eius. In altitudine munitionum eius praedicate laudes eius.
13 Ponite corda vestra in virtute eius. Non ut habeatis formam pietatis, virtutem eius abnegetis; sed in virtute eius ponite corda vestra. Quae est virtus civitatis huius? Qui vult intelligere virtutem huius civitatis, intelligat vim charitatis. Ipsa est virtus quam nemo vincit. Huius ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis exstinguunt. De hac dictum est, Valida est sicut mors dilectio. Quomodo enim mors quando venit, resisti ei non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras; violentiam mortis vitare non potest, qui mortalis natus est: sic contra violentiam charitatis mundus nil potest. A contrario enim similitudo data est de morte; quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic charitas violentissima est ad salvandum. Per charitatem enim multi mortui sunt saeculo, ut viverent Deo. Hac charitate accensi martyres, non simulati, non vana gloria ventilati, non tales de quibus dictum est, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest, sed tales quos vere Christi et veritatis charitas perduceret ad passionem; quid eis fecerunt tentationes saevientium? Maiorem violentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones insectantium. Quam multos enim tenebant filii ne paterentur! quam multorum genibus provolvebantur uxores, ne viduae relinquerentur! quam multos parentes filii prohibebant mori, sicut novimus et legimus in passione beatae Perpetuae! Facta sunt is a. Sed lacrymae quantaelibet et quantolibet impetu fluerent; quando ardorem charitatis exstinguerent? Haec est virtus Sion, cui et alibi dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Annuntiate in turribus eius, Ponite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius.
14 Quid hic intelligimus, Ponite corda vestra in virtute eius; et distribuite domos eius? Id est, distinguite domum a domo, nolite confundere. Domus est enim formam pietatis habens, et pietatem non habens: est autem domus et formam et pietatem habens. Distribuite, nolite confundere. Tunc autem distribuitis et non confunditis; quando corda vestra in virtute eius ponitis, id est; cum facti fueritis per charitatem spirituales. Tunc temere non iudicabitis; tunc videbitis nihil obesse bonis malos, quamdiu sumus in hac area: Distribuite domos eius. Potest et alius esse intellectus. Domos illas duas, unam ex circumcisione, alteram ex praeputio venientem, Apostolis dictum est ut distribuerent. Cum enim vocatus esset Saulus, et factus apostolus Paulus, conveniens in unitatem coapostolorum suorum, sic cum eis habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem, iste in praeputium. Ista dispensatione apostolatus sui distribuerunt domos civitatis magni regis, et concordantes in angulo, Evangelium dispensatione diviserunt, charitate iunxerunt. Et revera hoc magis intelligendum est. Nam sequitur, et ostendit quod hoc praedicatoribus dictum sit, Et distribuite domos eius: ut enarretis in progenie altera, id est, ut etiam ad nos post futuros illorum Evangelii dispensatio perveniret. Non enim illis tantum laboraverunt, cum quibus in hac terra vixerunt; nec Dominus illis tantum Apostolis, quibus se vivum etiam post resurrectionem dignatus est ostendere, sed et nobis. Nam illis loquebatur, et nos significabat, cum diceret: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Numquid illi hic futuri erant usque in consummationem saeculi? Item dicit: Non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verbum illorum in me : Ergo attendit nos, quia passus est propter nos. Merito itaque dicitur, Ut enarretis in progenie altera.
15 Quid enarretis? Quoniam hic est Deus, Deus noster. Terra videbatur, terrae conditor non videbatur: caro tenebatur, sed Deus in carne non agnoscebatur. Tenebatur caro ab eis ex quibus fuerat sumpta ipsa caro, ex semine Abrahae enim virgo Maria: ad carnem remanserunt, divinitatem non intellexerunt. O Apostoli, o civitas magna! in turribus tu praedica, et dic, Hic est Deus, Deus noster. Sic, sic quomodo contemptus est, quomodo lapis ante pedes iacuit offendentium, ut humiliaret corda confitentium; sic hic est Deus noster. Certe visus est, sicut dictum est: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Hic est Deus noster. Et homo est, et quis est qui cognoscet eum? Quoniam hic est Deus noster. Sed forte ad tempus, quomodo dii falsi. Quia enim vocari possunt dii, esse autem non possunt, ad tempus vel vocantur. Nam quid eis dicit propheta, vel quid monet ut eis dicatur? Haec eis dicetis: Quid? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra; et de his quae sub coelo sunt. Non est iste talis Deus, quoniam Deus noster super omnes deos. Super quos omnes deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit. Ipse est ergo Deus noster, hic est Deus noster: Quousque? In aeternum et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula. Si Deus noster est, et rex noster est; protegit nos, quia Deus est, ne moriamur; regit nos, quia rex est, ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos; nam quos non regit, frangit. Reges eos, inquit, in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos. Sed sunt quos non regit: ipsis non parcit, tanquam vas figuli conterens eos. Ab illo ergo optemus regi et liberari: quia hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi; et ipse reget nos in saecula.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLVI. SERMO AD PLEBEM. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 47